De Officiis

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.

Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit? Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?

Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt, dum modo potentiam consequantur, nonne idem faciunt, quod is, qui etiam socerum habere voluit eum, cuius ipse audacia potens esset? Utile ei videbatur plurimum posse alterius invidia; id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat. Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de Phoenissis habebat, quos dicam, ut potero, incondite fortasse, sed tamen, ut res possit intellegi:

p.356
  1. Nam sí violandum est Iús, regnandi grátia
  2. Violándum est; aliis rébus pietatém colas.
Capitalis Eteocles vel potius Euripides, qui id unum, quod omnum sceleratissimum fuerit, exceperit!

Quid igitur minuta colligimus, hereditates, mercaturas, venditiones fraudulentas? ecce tibi, qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit idque perfecerit! Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit, amens est; probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate, quae libera fuerit quaeque esse debeat, regnare, sed ei, qui id facere possit, esse utile, qua hunc obiurgatione aut quo potius convicio a tanto errore coner avellere? Potest enim, di immortales! cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae, quamvis is, qui se eo obstrinxerit, ab oppressis civibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda utilitas est, et quidem sic, ut haec duo verbo inter se discrepare, re unum sonare videantur.

Non habeo, ad volgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit; nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit,invenio,cum ad veritatem

p.358
coepi revocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores, sollicitudines, diurni et nocturni metus, vita insidiarur periculorumque plenissima?
  1. Múlti iniqui atque ínfideles régno, pauci bénivoli,
inquit Accius. At cui regno? Quod a Tantalo et Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto pluris ei regi putas, qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum oppressisset civitatemque non modo liberam, sed etiam gentibus imperantem servire sibi coëgisset?

Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse, quae vulnera? Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, eum eius vitae ea condicio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria? Quodsi haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.

Quamquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.

p.360
Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum, idque eius facturr laudatum a senatu est. Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.

Utrum igitur utilius vel Fabricio, qui talis in hac urbe, qualis Aristides Athenis, fuit, vel senatui nostro, qui numquam utilitatem a dignitate seiunxit, armis cum hoste certare an venenis? Si gloriae causa imperium expetendum est, scelus absit, in quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia.

Non igitur utilis illa L. Philippi Q. f. sententia, quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset, ut eae rursus vectigales essent neque iis pecuniam, quam pro libertate dederant, redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio! piratarum enim melior fides quam senatus. At aucta vectigalia, utile igitur. Quousque audebunt dicere

p.362
quicquam utile, quod non honestum?

potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia?

Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi; nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum aequam esse dicebat, semper autem addebat:

Vincat utilitas!
Potius doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publieae, quam, cum utilem non esse diceret, esse aequam fateretur.

Plenusestsextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum:

sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.

In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.

Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi

p.364
potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.

Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?

Negat, quia sit iniurium.

Quid? dominus navis eripietne suum?

Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.

Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?

Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.

Quid, si haec paria in utroque?

Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.

Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?

Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.

Non igitur patria praestat omnibus officiis?

p.366

Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes.

Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?

Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.