De Officiis
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.
At vero, si qui voluerit animi sui complicatam notionem evolvere, iam se ipse doceat cum virum bonum esse, qui prosit, quibus possit, noceat nemini nisi lacessitus iniuria. Quid ergo? hic non noceat, qui quodam quasi veneno perficiat, ut veros heredes moveat, in eorum locum ipse succedat?
Non igitur faciat,dixerit quis,
quod utile sit, quod expediat?Immo intellegat nihil nec
p.348
expedire nec utile esse, quod sit iniustum; hoc qui non didicerit, bonus vir esse non poterit.