De Officiis
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. De Officiis. Miller, Walter, editor. Cambridge, MA. Harvard University Press. London. William Heinemann Ltd. 1913.
Haec igitur omnia, cum quaerimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus; in primis autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tur id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit; itaque ante implicatur aliquo
p.120
certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, iudicare.