De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Etenim me movet illud, quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset, earumne, quae sensibus perciperentur. At eas quidem cernimus, audimus, gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in his rebus est, quod provisione aut permotione mentis magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra, dicere aut, si surdus sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam igitur earum rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus, quae arte tractantur, divinatione opus est. Etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur, posse respondere, sol maiorne quam terra sit an tantus, quantus videatur? lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? Nec haec, qui divini habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint; sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.
De illis vero rebus, quae in philosophia versantur, num quid est, quod quisquam divinorum aut respondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? sunt enim haec propria philosophorum.