De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quorum omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dicet facta fortuito naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri non potest; nec, si id factum est, quod potuit fieri, portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt. Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est, sapientem esse portentum est; saepius enim mulam peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur ratio concluditur: nec id, quod non potuerit fieri, factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum esse;
ita omnino nullum esse portentum. Quod etiam coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum rettulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem circumiectus fuisset:
Tum esset, inquit,
ostentum, si anguem vectis circumplicavisset.Hoc ille responso satis aperte declaravit nihil habendum esse, quod fieri posset, ostentum.
C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus anguibus domi conprehensis haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item; quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. At mors insecuta Gracchum est. Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint.
Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum
- Ferte, viri, et duros animo tolerate labores,
- Auguris ut nostri Calchantis fata queamus
- Scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus.
- Namque omnes memori portentum mente retentant,
- Qui non funestis liquerunt lumina fatis.
- Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,
- Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
- Nos circum latices gelidos fumantibus aris
- Aurigeris divom placantes numina tauris
- Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+,
- Vidimus inmani specie tortuque draconem
- Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
- Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos
- Corripuit pullos; quos cum consumeret octo,
- Nona super tremulo genetrix clangore volabat;
- Cui ferus inmani laniavit viscera morsu.
Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum?
- Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit,
- Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem
- Abdidit et duro formavit tegmine saxi.
- Nos autem timidi stantes mirabile monstrum
- Vidimus in mediis divom versarier aris.
- Tum Calchas haec est fidenti voce locutus:
- Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi?
- Nobis haec portenta deum dedit ipse creator
- Tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni.
p.219- Nam quot avis taetro mactatas dente videtis,
- Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos;
- Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos.
- Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis.
Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.
Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano.