De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Hoc civili bello, di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt! quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.

Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti, multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt di inmortales primum ea significantes, quae sine interpretibus non possimus intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis inpendentis calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt

p.215
saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros; omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.