De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
an hoc eiusdem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam, terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter, quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed credere omnia vide ne non sit necesse.
Verum sint sane ista Democritea vera; quando ea nos extis exquirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris ex omni parte diligentissime considerant; si vero id non est inventum, nihil putant accidere potuisse tristius.