De Divinatione

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Dicitur quidam, cum in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse.

p.247
Video sympathian; visum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare? aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod scribitur somnium? qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et ut videretur et ut eveniret, casus effecit?

Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille:

Vinces
, inquit;
id enim celeritas significat et vis equorum.
Post idem ad Antiphontem. Is autem:
Vincare
, inquit,
necesse est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse?
Ecce alius cursor (atque horum somniorum et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) —sed ad cursorem redeo: Ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille:
Vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius.
Huic eidem Antipho:
Baro
, inquit,
victum te esse non vides? ista enim avis insectans alias avis et agitans semper ipsa postrema est
.