De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi? Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut sumat
potius quam hominum more cocleam diceret. Nam Pacuvianus Amphio
- Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
- Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera,
- Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci,
- Evíscerata, inánima, cum animalí sono
At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?
- Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thensaurum defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori,
p.244
quantulum visum est de argento. Tum ille: Nihilne, inquit,
de vitello?id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?