De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Iam vero quid opus est circumitione et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat,
Hoc facito, hoc ne fecerisdiceret idque visum vigilanti potius quam dormienti daret?
Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia?
Aliquot somnia vera, inquit Ennius,
sed omnia noenum necesse est. Quae est tandem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et, si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et mendacibus visis concitare? sin vera visa divina sunt, falsa autem et inania humana, quae est ista designandi licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam
Naturam autem eam dico, qua numquam animus insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is cum languore corporis nec membris uti nec sensibus potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus? sin quaepiam est, aveo audire, quae sit; sed haerebunt.