De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta.
Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic
Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae diuturna cum fortuna fore.
Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poe+tarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa:
- Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
- Talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
- “Eurydica prognata, pater quam noster amavit,
- Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
- Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
- Et ripas raptare locosque novos; ita sola
- Postilla, germana soror, errare videbar
- Tardaque vestigare et quaerere te neque posse
p.161- Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.
- Exin compellare pater me voce videtur
- His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
- Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
- Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
- Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
- Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
- Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
- Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.”
Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia
- . máter gravida párere ex se ardentém facem
- Visást in somnis Hécuba; quo factó pater
- Rex ípse Priamus sómnio mentís metu
- Percúlsus curis súmptus suspirántibus
- Exsácrificabat hóstiis balántibus.
- Tum cóniecturam póstulat pacém petens,
- Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem,
- Quo sése vertant tántae sortes sómnium.
- Ibi éx oraclo vóce divina édidit
- Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret
- Postílla natus, témperaret tóllere;
- Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.
Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt.
Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?
Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:
- Quoniám quieti córpus nocturno ínpetu
- Dedí sopore plácans artus lánguidos,
- Visúst in somnis pástor ad me appéllere
p.162- Pecús lanigerum exímia puchritúdine;
- Duós consanguineos árietes inde éligi
- Praeclárioremque álterum immoláre me;
- Deinde eíus germanum córnibus conítier,
- In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari;
- Exín prostratum térra, graviter saúcium,
- Resupínum in caelo cóntueri máximum ac
- Mirifícum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum
- Radiátum solis líquier cursú novo.
Age nunc ad externa redeamus.
- Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident,
- Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt,
- Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt.
- Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus,
- Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat
- Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi,
- Pópulo commutátionem rérum portendít fore
- Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram
- Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume
- Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore.
Matrem Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem,
O praeclarum discessum, inquit,
e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!Cumque Alexander eum rogaret, si quid vellet, ut diceret,
Optime, inquit;
propediem te videbo. Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis.
Redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque solidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret, idque ab homine acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam in summa columna conlocavisse.