De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent.
- Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
- Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
- Saxaque cana salis niveo spumata liquore
- Tristificas certant Neptuno reddere voces,
- Aut densus stridor cum celso e vertice montis
- Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
- Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
- Nuntiat horribilis clamans instare procellas
- Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
p.150- Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
- Et matutinis acredula vocibus instat,
- Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
- Cum primum gelidos rores aurora remittit.
- Fuscaque non numquam cursans per litora cornix
- Demersit caput et fluctum cervice recepit.
Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus.
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
- Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
- Cum clamore paratis inanis fundere voces
- Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
- Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
- Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;
- Iam vero semper viridis semperque gravata
- Lentiscus triplici solita grandescere fetu
- Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas commemoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,
Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:
- Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
- Vertitur et totum conlustrat lumine mundum
- Menteque divina caelum terrasque petessit,
- Quae penitus sensus hominum vitasque retentat
- Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
- Et, si stellarum motus cursusque vagantis
- Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
- Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant,
- Re vera certo lapsu spatioque feruntur,
- Omnia iam cernes divina mente notata.
- Nam primum astrorum volucris te consule motus
- Concursusque gravis stellarum ardore micantis
- Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
- Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
- Vidisti et claro tremulos ardore cometas,
p.152- Multaque misceri nocturna strage putasti,
- Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
- Cum claram speciem concreto lumine luna
- Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
- Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
- Quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
- Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
- Aut cum terribili perculsus fulmine civis
- Luce serenanti vitalia lumina liquit?
- Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
- Iam vero variae nocturno tempore visae
- Terribiles formae bellum motusque monebant,
- Multaque per terras vates oracla furenti
- Pectore fundebant tristis minitantia casus,
- Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto,
- Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans
- Ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
- Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta
- Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex,
- Omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
- Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
- Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit
- Et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
- Tum species ex aere vetus venerataque Nattae
- Concidit, elapsaeque vetusto numine leges,
- Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
- Hic silvestris erat Romani nominis altrix,
- Martia, quae parvos Mavortis semine natos
- Uberibus gravidis vitali rore rigabat;
- Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
- Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. p.153
- Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans
- Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
- Omnes civilem generosa a stirpe profectam
- Vitare ingentem cladem pestemque monebant
- Vel legum exitium constanti voce ferebant
- Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
- Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
- Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri,
- Ni prius excelsum ad columen formata decore
- Sancta Iovis species claros spectaret in ortus.
- Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
- Cernere conatus posset, si solis ad ortum
- Conversa inde patrum sedes populique videret.
- Haec tardata diu species multumque morata
- Consule te tandem celsa est in sede locata,
- Atque una fixi ac signati temporis hora
- Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna,
- Et clades patriae flamma ferroque parata
- Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
- Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,
- Qui populos urbisque modo ac virtute regebant,
- Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
- Praestitit et longe vicit sapientia cunctos,
- Praecipue coluere vigenti numine divos.
- Haec adeo penitus cura videre sagaci,
- Otia qui studiis laeti tenuere decoris,
- Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
- Fuderunt claras fecundi pectoris artis.
- E quibus ereptum primo iam a flore iuventae p.154
- Te patria in media virtutum mole locavit.
- Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
- Quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti.
Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissume scripseris?
Quid? quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me fateor, evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquis. Itane vero? quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur.
At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut
profectione laeti piscium lasciviam intuerentur, ut ait Pacuvius,
nec tuendi satietas capere posset?
Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
- Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,
- Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror.
p.155