De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus:
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum explicaret, quae in mari caelove fierent.
- Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
- Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit,
- Saxaque cana salis niveo spumata liquore
- Tristificas certant Neptuno reddere voces,
- Aut densus stridor cum celso e vertice montis
- Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
- Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti
- Nuntiat horribilis clamans instare procellas
- Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
p.150- Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
- Et matutinis acredula vocibus instat,
- Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas,
- Cum primum gelidos rores aurora remittit.
- Fuscaque non numquam cursans per litora cornix
- Demersit caput et fluctum cervice recepit.
Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus.
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
- Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
- Cum clamore paratis inanis fundere voces
- Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
- Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
- Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.
Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;
- Iam vero semper viridis semperque gravata
- Lentiscus triplici solita grandescere fetu
- Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas commemoravi, respondebo. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio, video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi,
Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:
- Principio aetherio flammatus Iuppiter igni
- Vertitur et totum conlustrat lumine mundum
- Menteque divina caelum terrasque petessit,
- Quae penitus sensus hominum vitasque retentat
- Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
- Et, si stellarum motus cursusque vagantis
- Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae,
- Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant,
- Re vera certo lapsu spatioque feruntur,
- Omnia iam cernes divina mente notata.
- Nam primum astrorum volucris te consule motus
- Concursusque gravis stellarum ardore micantis
- Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis
- Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
- Vidisti et claro tremulos ardore cometas,
p.152- Multaque misceri nocturna strage putasti,
- Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
- Cum claram speciem concreto lumine luna
- Abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
- Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,
- Quae magnum ad columen flammato ardore volabat,
- Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
- Aut cum terribili perculsus fulmine civis
- Luce serenanti vitalia lumina liquit?
- Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?
- Iam vero variae nocturno tempore visae
- Terribiles formae bellum motusque monebant,
- Multaque per terras vates oracla furenti
- Pectore fundebant tristis minitantia casus,