De Divinatione
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tullii Ciceronis De divinatione libri duo libri de fato quae manserunt. Mueller, C. F. W., editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quae quidem a te scis et consule et imperatore summa cum religione esse servata. Praerogativam etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt. Atque ego exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam.
Quid est, inquit,
mea Tertia? quid tristis es?
Mi pater, inquit,
Persa periit.Tum ille artius puellam conplexus:
Accipio, inquit,
mea filia, omen. Erat autem mortuus catellus eo nomine.
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse:
Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes.Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur, contemnere.
Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum
Quid est illo auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te:
- Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles
- Arboris e trunco serpentis saucia morsu
- Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem
- Semianimum et varia graviter cervice micantem
- Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans
- Iam satiata animos, iam duros ulta dolores
- Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda
- Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
- Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem
- Conspexit Marius, divini numinis augur,
- Faustaque signa suae laudis reditusque notavit,
p.185- Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
- Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.
Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud Ennium est, cum fratre item augure
- Curantes magna cum cura tum cupientes
- Regni dant operam simul auspicio augurioque.
- †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam
- Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto
- Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
- Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent.
- Omnibus cura viris, uter esset induperator.
- Exspectant; veluti, consul quom mittere signum
- Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
- Quam mox emittat pictis e faucibus currus,
- Sic exspectabat populus atque ore timebat,
- Rebus utri magni victoria sit data regni.
- Interea sol albus recessit in infera noctis.
- Exin candida se radiis dedit icta foras lux,
- Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
- Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol,
- Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
- Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
- Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
- Auspicio regni stabilita scamna solumque.
Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare, quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis,
Altera divinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi subtilitate referenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse est cognatione divinorum animorum animos humanos commoveri. Sed vigilantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis inpediti.
Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur. Horum sunt auguria non divini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura praesentiunt, ut aquarum eluviones et deflagrationem futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt; quos prudentes possumus dicere, id est providentes, divinos nullo modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam florere coepisset, in agro Milesio coe+misse dicitur.
Animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur.
Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta