de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges quidem". Quid est simile; reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;
- quinam Tantalidarum internecioni modus
- paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili
- poenis luendis dabitur satias supplici?
portenta enim ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum
At subvenire certe potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit, eius autem universae fictricem et moderatricem divinam esse providentiam; haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.