de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
sic, si homines rationem bono consilio a dis immortalibus datam in fraudem malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim ignoro quanti eius nomen putetis.
Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si stultitia consensu omnium philosophorum maius est malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an nemo esse possit.
Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno versu totum locum conficit cur di homines neglegant:
debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem hominum generi consulebant;
- nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.
sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt,