de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:
- quid igitur faciam?
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit
- exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret.
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
- parentem habere avarum inlepidum in liberos
- difficilem, qui te nec amet nec studeat tui,
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat:
- aut tu illum fructu fallas aut per litteras
- avertas aliquod nomen aut per servolum
- percutias pavidum; postremo a parco patre
- quod sumas, quanto dissipes libentius;
quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
- quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam
p.150- nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
- scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias
- praestrigias praestrinxit commoditas patris.
Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.
- cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia.
sessum it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus, testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.