de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant

p.139
i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit.

Iam Musae primae quattuor natae Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae novem, tertiae Iove tertio Piero natae et Antiopa, quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse.

p.140
Volcani item complures:

primus Caelo natus, ex quo et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt, secundus in Nilo natus Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur.

Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant, eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur.

Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades colunt, qui specillum invenisse primusque volnus dicitur obligavisse, secundus secundi Mercuri frater: is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus ostenditur. Apollinum antiquissimus is quem paulo antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum,

p.141
alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt accepisse.

Dianae item plures, prima Iovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepimus; tertiae pater Upis traditur Glauce mater: eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus, primum Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae putantur.

Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerva prima quam Apollinis matrem supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam

p.142
Arcades *kori/an nominant et quadrigarum inventricem ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.

Cupido primus Mercurio et Diana prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere secunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere tertia. Atque haec quidem et alia eius modi ex vetere Graeciae fama collecta sunt. quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.

Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur. Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda?

Nam mentem fidem spem virtutem honorem victoriam salutem concordiam ceteraque huius modi rerum vim habere videmus non deorum. aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt, ut honos ut salus ut victoria; quarum rerum utilitatem video, video etiam consecrata simulacra; quare autem in is vis deorum insit tum intellegam cum cognovero. quo in genere vel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget, quae digna certe non sunt deo.

Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in

p.143
enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur, Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam periculosa consuetudo. in multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus es quam ipse Neptunus.

Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.

Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut

p.144
terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse vis * * .

* videamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto.'

Mihi vero
inquit Velleius
valde videtur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior.

Tum Balbus

Interpellare te
inquit
Cotta nolo, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. sed * *
[*](Fragments: sources are not immediately clearCicero ... cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen Cotta non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat Lact. Inst. 2.3.2adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus ... ante omnes Tullius ... nullam veritus impietatis invidiam ... quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstravitArnob. Nat. 3.6deorumne prudentia mundus regaturv. 5de commodorum quae capimus copiade temporum ordine caelique constantiade Chrysippi argumentis, de domo pulchra cum pulchritudine mundi comparata, de totius mundi convenientia consensuque de Zenonis conclusionibusde vi ignea deque eo calore ex quo omnia generenturnum mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem habeant de sideribus pastus indigentibusde natura artificiose ambulantemundum non aedificatum sed a natura conformatum) * * *
p.145
Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam
p.146
praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed quam haberet paratam. quod si materia non est a deo facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est.

* * *

[*](Fragmentscur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in maria quam in terra. 10 quod Stoici veritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu tem- porum inventuiri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit. 11 quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus re- periri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi queran- tur, esse omnino malum. 12 viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae mor- sui: quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari.Lact. ira 13.9-12deus aut vult tollere mala et non potest, aut potest et non vult, aut neque vult neque potest, aut et vult et potest. 21 vult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit, si potest et non vult, invidus, quod aeque alienum est a deo; si neque vult neque potest, et invidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et vult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt mala aut cur illa non tollit?Lact. ira 13.20-21homines omnibus bestiis anteceduntDiom. GL. 1.313.10)

---homines omnibus bestiis antecedunt

  1. nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio.
  2. nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia,
  3. ni ob rem:
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?

illud vero quam callida ratione:

  1. qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit,
qui est versus omnium seminator malorum.
  1. ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula,
  2. quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo,
  3. mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiae non habent; videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?

Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,

  1. postquam pater
  2. adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat,
  3. p.147
  4. puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit
  5. perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia
  6. ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,
  7. ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi,
  8. sibi salutem ut familiari pareret parricidio.
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.

Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:

  1. maior mihi moles, maius miscendumst malum,
  2. qui illius acerbum cor contundam et conprimam.
Nec tamen ille ipse est praetereundus,
  1. qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum,
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
  1. quod re in summa summum esse arbitror
  2. periclum, matres coinquinari regias,
  3. contaminari stirpem, admisceri genus.
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
  1. addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater
  2. prodigium misit, regni stabilimen mei,
  3. agnum inter pecudes aurea clarum coma
  4. quondam Thyestem clepere ausum esse e regia,
  5. a qua in re adiutricem coniugem cepit sibi.
videturne summa inprobitate usus non sine summa esse ratione?

Nec vero scaena solum referta est his sceleribus sed multo vita communis paene maioribus. sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione

p.148
recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam. ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.

Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si modo ulli sint esse perpaucos. non placet autem paucis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo ut nemini consultum sit.

Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. multi enim et cum obesse vellent profuerunt et cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit. Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur;

nam omnis opinio ratio

p.149
est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data; quid enim potius hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset?

Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis, heroicae personae inita subductaque ratione nefaria scelera meditantes.

quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:

  1. quid igitur faciam?
  1. exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret.
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit
  1. parentem habere avarum inlepidum in liberos
  2. difficilem, qui te nec amet nec studeat tui,
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit: