de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

" Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum numero? quid quorum matres? opinor etiam magis; ut enim in iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. itaque Achillem Astypalenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur, quo modo illi sunt?

vide igitur ne virtutibus hominum isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes,

p.136
si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia. sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.

Quod si tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus; quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est. ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. quod si veri simile non est, ne illud quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque unde haec nata sunt reiciemus.