de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

quorum deum nihil attingit. Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus?

Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis. sunt enim illa imperitorum: piscem Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt; iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos,

p.133
Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia— Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios cives in caelum receptos putant.

Haec igitur indocti; quid vos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. hoc credo illud esse "sublime candens, quem invocant omnes Iovem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi videntur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam.

Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem vinum Liberum dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato, sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo vescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego discam libenter; quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud inferos conveniri facit ab Ulixe sicut ceteros qui excesserant vita.