de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
sin autem quod animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi. omne ergo animal intereat necesse est.
Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut calor ut voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu; nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium.
Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, non intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum intereant etiam nimio calore.
quam ob rem id quidem commune est de calido; verum tamen videamus exitum. ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo praeter ignem: qui magis quam praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu." Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem efficere
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem concludatur illud: quod interire possit id aeternum non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.
Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla virtute praeditum? Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad deos; hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis: cui si locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in periculo:
quorum deum nihil attingit. Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere qui possumus?
Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis. sunt enim illa imperitorum: piscem Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt; iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos,
Haec igitur indocti; quid vos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. hoc credo illud esse "sublime candens, quem invocant omnes Iovem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi videntur; singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam.