de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset, natura argenti et aeris—similiter igitur, si omnia quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis videtur; omne igitur corpus mutabile est. at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte eorum.

horum autem nihil est quin intereat; nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere

p.130
aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.

Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inveniri potest quod neque natum umquam sit et semper sit futurum. omne enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iucunda accipere non accipere contraria; si igitur voluptatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. Praeterea, si quid est quod nec voluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest;