de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
utque ille apud Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc modo loquitur:
dubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam; idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu: "sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" —item alia multa—
- tanta moles labitur
- fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu:
- prae se undas volvit, vertices vi suscitat,
- ruit prolapsa, pelagus respergit reflat;
p.85- ita dum interruptum credas nimbum volvier,
- dum quod sublime ventis expulsum rapi
- saxum aut procellis, vel globosos turbines
- existere ictos undis concursantibus—
- nisi quas terrestres pontus strages conciet
- aut forte Triton fuscina evertens specus
- subter radices penitus undanti in freto
- molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
—
- Silvani melo
- consimilem ad aures cantum et auditum refert
ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et tamquam architectum tanti operis tantique muneris.
Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium.
Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura
"Graiugena: de isto aperit ipsa oratio")—sed ad maiora redeamus. ex aethere igitur innumerabiles flammae siderum existunt, quorum est princeps sol omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus maior atque amplior quam terra universa, deinde reliqua sidera magnitudinibus inmensis. atque hi tanti ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.
Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi possint effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna.
isti autem quem ad modum adseverant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam poio/thta Graeci vocant) non sensu praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni
Praeclare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen exissent umquam supra terram, accepissent autem fama et auditione esse quoddam numen et vim deorum, deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent: cum repente terram et maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus—quae cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera