de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Quid dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque is quae procreaverunt, usque ad eum finem dum possint se ipsa defendere. etsi pisces, ut aiunt, ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et sustinentur et fetum fundunt; testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur ipsa per sese. iam gallinae avesque reliquae et quietum requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus pullos cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne frigore laedantur et si est calor a sole se opponant; cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.

Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum rerum quas terra gignit conservationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. nam multae et pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione hominum salvae esse non possunt.

Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur. Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos

p.103
agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare.

multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum. Sed illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia. Quam tempestivos autem dedit quam salutares non modo hominum sed etiam pecudum generi, is denique omnibus quae oriuntur e terra, ventos etesias; quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa praetereunda sunt et tamen multa dicuntur.

enumerari enim non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi †multum accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae, medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae. Iam diei noctisque vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi.

Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium conservationemque admirabiliter administrari.

Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit—arborumne et herbarum, quae quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur: at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa tantum laborasse. quorum igitur causa quis dixerit

p.104
effectum esse mundum? eorum scilicet animantium quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia.

Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.

Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur, dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vocantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur.

linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore. is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit depellit. ipsius autem partes eae quae sunt infra quam id quod devoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur.

Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur, eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte

p.105
incidisset spiritus impediretur. Sed cum alvi natura subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum, pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere e nervis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et continet sive illud aridum est sive umidum quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet, et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque confecta in reliquum corpus dividantur. in pulmonibus autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se contrahunt adspirantes tum †inre spiritu dilatantur, ut frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes.