de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Multa eius modi proferre possum, sed genus ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent, ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod —ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum

p.101
ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras, quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur, capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt e corpore;

cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cernimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.

Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent et bestiarum genera et arborum omniumque rerum quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur.

Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam conservationem earum generis appareat? nam primum aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis causa machinata natura est, deinde partes corporis et ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal;

p.102
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.