de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast —scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius

p.37
dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo non nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam vocabat.

tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino.

Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio.

nam quod et maris deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis. equidem mirari satis non possum unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit.

Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu

p.38
mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest?

nihil aliud dicis nisi "Numquam vidi solem aut mundum beatum". Quid mundum praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmortalitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana virtus quam figura.

An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem homines exquirendo audire tam multa possunt quam sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus?

Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos delectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto beluarum nulla prudentior;

ad figuram quae vastior? de bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus paribus figura dissimilis?

Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi

p.39
in hominis figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunctis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri quid loquare.

Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare. quam molestum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt domicilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem nihil pertinet.

Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem magnum et egregium habes quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam"

p.40
inquis "in animo insitam informationem quandam dei". Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur esse talis putas?

Quanto melius haec vulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt; velut ibes maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus rigidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae. possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, vestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino.

"Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit? haec oratio non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens aliquid ne deus quidem esse beatus potest.

Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus, quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis, beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur

p.41
qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aeri, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.

Quaero igitur vester deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum reperire non potest.

Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum modo ad cogitationem valent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis.

ut igitur, Ti. Gracchum cum videor

p.42
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines remanere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad animum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intellegantur.

Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num etiam cur ea beata sit cur aeterna?

Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit.

Quid quod eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod hominum locorum urbium earum quas numquam vidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter.

"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una

p.43
videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim i)sonomi/an si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos istos esse non sentio.

Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis.

Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur;

ita ne beatus quidem. Quae ergo vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem

p.44
ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim.

quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.