de Natura Deorum

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.

Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, angustia

p.35
argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse deos sumpsisti: concedimus. beatum autem esse sine virtute neminem posse: id quoque damus, et libenter quidem. virtutem autem sine ratione constare non posse: conveniat id quoque necesse est. Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura. quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid opus erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo iure. quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? praecipitare istuc quidem est, non descendere.

Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. quaeres quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est.

Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura

factum esse vultis)—sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur? Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras et sic homines patrum similes extitisse? vellem diceretis; deorum cognationem agnoscerem non invitus. nihil tale dicitis, sed casu esse factum ut essemus similes deorum. Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.

p.36
utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere.

Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias.

omnesne tibi illi delirare visi sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreverint?

Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum, ut iudicetis membris humanis deos non egere? quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest. habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus; nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera— quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem voltis)?