de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus. docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
cuius operam profecto non desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis partis magnitudinem regionum videretis, in quam se iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua possit
Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam ei(marme/nhn dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis, et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. sequitur mantikh\ vestra, quae Latine divinatio dicitur, qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores nobis essent colendi.
His terroribus ab Epicuro soluti et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem.
Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit quam audiendi.”
Tum Cotta comiter ut solebat
Atquiinquit “Vellei nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses. mihi enim non tam facile in mentem venire solet quare verum sit aliquid quam quare falsum;
Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata sunt de te ipso dicam quid sentiam.
Saepe enim de L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere. ego autem, etsi vereor laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent vestri.
Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem quem ad modum dicerentur. non igitur ille ut plerique, sed isto modo ut tu, distincte graviter ornate. Sed quod in illo mihi usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat, ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas sententias incidisse.
Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit;
Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo philosophia dignum esset sed mediocri prudentia?
Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est negare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu familiari facillimum. itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur.
Sed vide quam tecum agam liberaliter: quae communia sunt vobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse. itaque non pugno; rationem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam puto. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum esse dixisti cur esse deos confiteremur. quod cum leve per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.
Quid Diagoras, Atheos
ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut tam inpurus fuisset?
- Tubulus si Lucius umquam,
- si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius,
Non est igitur tam explorata ista ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur. sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra propria venire malo.
Concedo esse deos; doce me igitur unde sint ubi sint quales sint corpore animo vita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia; hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim * * quod vacet corpore, corporibus autem omnis obsidetur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest.
Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa nescio, sed veri simile tamen similiora quam vestra. ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda
quid enim mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem" inquis "ut rationem vitae beatae veritatemque deseram". Ista igitur est veritas? nam de vita beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio langueat. sed ubi est veritas? in mundis credo innumerabilibus omnibus minimis temporum punctis aliis nascentibus aliis cadentibus; an in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector. Concedam igitur ex individuis constare omnia; quid ad rem?
deorum enim natura quaeritur. sint sane ex atomis; non igitur aeterni. †quia enim ex atomis, id natum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas. ubi igitur illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus verbis significatis deum? Quod cum efficere vultis, in dumeta conrepitis. ita enim dicebas, non corpus esse in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.
Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam tam inpudenter resistere. Velut Epicurus cum videret, si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere, nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus certus et necessarius, invenit quo modo necessitatem effugeret, quod videlicet Democritum fugerat: ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.
hoc dicere turpius est quam illud quod vult non posse defendere. Idem facit contra dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur, alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc "aut etiam aut non" negavit esse necessarium; quo quid dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem, cum ipse falsa omnia diceret quae sensibus viderentur, Zenon autem non nulla visa esse falsa non omnia; timuit Epicurus ne, si unum visum esset falsum, nullum esset verum: omnes sensus veri nuntios dixit esse. Nihil horum nisi †valde; graviorem enim plagam accipiebat ut leviorem repelleret.
Idem facit in natura deorum: dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem. Mirabile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem viderit; hoc mirabilius quam ut vos inter vos risum
non est corpus sed quasi corpus: hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid sit quasi sanguis intellegere non possum. ne tu quidem Vellei, sed non vis fateri.
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil ne ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis. Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmortales), et sunt qui putent audisse; ipse non vult: credo, plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret ut opinor, ludi magister fuit);