de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Mihi veroinquit Cotta
videtur. sed ut hic qui intervenit
ne ignoret quae res agatur, de natura agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. quam ob reminquit
Vellei, nisi molestum est, repete quae coeperas.
Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic venit adiutor; ambo eniminquit adridens
ab eodem Philone nihil scire didicistis.
Tum ego:
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset,
Auditeinquit “non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium.
Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? longum est ad omnia,
sed illa palmaris, quod, qui non modo natum mundum introduxerit sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit nihil sit extremum? Pronoea vero si vestra est Lucili eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas omnem totius operis dissignationem atque apparatum; sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Platonicus deus, sempiternum.