de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
Vos autem quid mali datis, cum in inbecillitate gratificationem et benivolentiam ponitis. ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse? nulla est caritas naturalis inter bonos? carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus,
Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero. quae enim potest esse sanctitas si dii humana non curant, quae autem animans natura nihil curans? Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem. quae natura primum nulla esse potest, idque videns Epicurus re tollit oratione relinquit deos;
deinde si maxime talis est deus ut nulla gratia nulla hominum caritate teneatur, valeat—quid enim dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini, quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia et caritas.'”
Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius
Ne egoinquit
incautus, qui cum Academico et eodem rhetore congredi conatus sim. nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si orationis est siccitas. tu autem Cotta utraque re valuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus.
Tum Balbus: 'Eundem equidem mallem audire Cottam, dum qua eloquentia falsos deos sustulit eadem veros inducat. est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam. nam contra Epicurum satis superque dictum est; sed aveo audire tu ipse Cotta quid sentias.'
Aninquit
oblitus es quid initio dixerim, facilius me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem quam quid sentirem posse dicere? quod si haberem aliquid quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem, cum ipse tam multa dixissem.
Tum Balbus:
Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium etp.50quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda.
Minime veroinquit Cotta;
nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.
Tum Lucilius
Ne egere quidem videturinquit “oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem"—illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non idem sol sit an nullus sit dubitare possit;