de Natura Deorum
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Plasberg, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1917.
"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una
Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis.
Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur;
ita ne beatus quidem. Quae ergo vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem
quem cibum igitur aut quas potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.
At has levioris ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas voluptates. summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metrodorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam pertineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius. adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros si negares. Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio ne beatos quidem. "At dolore vacant.
" Satin est id ad illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat" inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogitantem.
"At etiam de sanctitate de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur: ut Ti. Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit. quid est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum dei non modo homines non colant sed omnino nihil curent nihil agant?
"At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem." An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest? est enim pietas iustitia adversum deos; cum quibus quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono.
Quid est autem quod deos veneremur propter admirationem eius naturae in qua egregium nihil videmus?
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum. Nisi forte
Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea quae prodessent hominum vitae deorum in numero habita esse dixit, quam tandem religionem reliquit?
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum igitur hic confirmasse videtur religionem an penitus totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa"; quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.