Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Atque[*](Epic. fr. 459) his similia ad victum etiam transferuntur, extenuaturque magnificentia et sumptus epularum, quod parvo cultu natura contenta sit. etenim quis hoc non videt, desideriis omnia ista condiri?[*](etenim ... 27 condiri H) Darius in fuga cum aquam turbidam

p.448
et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. numquam videlicet sitiens[*](sitiens ex sentiens R1 ) biberat. nec esuriens Ptolomaeus[*](ptolomeus GRV (pth.) ptoloms K) ederat; cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis[*](secutis Non. K1 (corr. ipse)) cibarius in[*](in cibariis K1 cibariis GRV cibarius s Non. ) casa panis datus esset, nihil visum est[*](est om. Non. ) illo pane iucundius.[*](cui cumcum om. KR1 peregrinanti 6 iucundius Non. 93,12 ) Socraten ferunt, cum usque ad vesperum[*](vesperum epyrum Non. ) contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret,[*](Socraten 7 cur id facere Non. 264, 17 ) respondisse se,[*](se add. G1 ) quo melius cenaret, obsonare[*](obsanare GR1V1 ) ambulando famem.

quid? victum Lacedaemoniorum in philitiis[*](philiciis K philitus V) nonne videmus? ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius,[*](dionisius X (dyon. R)) negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat,[*](caput erat capuerat X (corr. V3)) delectatum. tum is qui illa coxerat:[*](delectatum ... coxerat add. Vrec mg. )

minime mirum; condimenta enim defuerunt.
quae tandem?
inquit ille.
labor in venatu, sudor,[*](sodor GR1V) cursus ad Eurotam,[*](ad eurotam Bentl. ab eurota) fames, sitis. his enim rebus Lacedaemoniorum epulae[*](aepulae X (ut singuli codd. saepe)) condiuntur.
atque hoc non ex hominum more solum, sed etiam ex bestiis intellegi potest, quae, ut quicquid obiectum est, quod modo[*](quod modo R2V2 quomodo) a natura non sit alienum, eo contentae non quaerunt amplius.

civitates quaedam universae more doctae parsimonia delectantur, ut de Lacedaemoniis paulo ante diximus. Persarum[*](Cyrup. 1,2,8) a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium.[*](quos... 23 nasturcium Non. 550, 21 ) quamquam,[*](Epic. fr. 459) si quaedam etiam suaviora natura desideret, quam multa ex terra arboribusque gignuntur cum copia facili, tum

p.449
suavitate praestanti![*](praestantia s corr. Lb. (facilia ... praestantia Bentl.)) adde siccitatem, quae consequitur hanc continentiam in victu, adde integritatem valetudinis;[*](valitudinis K) confer sudantis ructantis refertos epulis tamquam opimos boves:

tum intelleges, qui voluptatem maxime sequantur, eos minime consequi, iucunditatemque victus esse in desiderio, non in satietate.[*](Persarum ... 449, 6 satietate H) Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque[*](vidisseque V) eum postridie,[*](posttridie GRV) dixisse:

vestrae quidem[*](vestreae quidem G vestrae equidem KRV cf. Hand Turs. 2,422 ) cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt.
quid quod[*](qui quod X (corr. R2 s)) ne mente quidem recte uti possumus multo cibo et potione completi? est praeclara epistula[*](epistola KR1 (ex -ula) V) Platonis[*](Plato ep. 7 p.326 b) ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis:
quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur,[*](beataque fer. X) plena Italicarum Syracusiarumque[*](syracusyriarumquae G1 ) mensarum,[*](mensuram G) nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae[*](quae ex qua R2 ) comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus. quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?