Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
haec igitur simplicia, illa mixta: tria genera bonorum, maxuma animi, secunda corporis, externa tertia,[*](si...443, 4 tertia) ut Peripatetici nec multo veteres Academici[*](achademicis V1 ) secus; voluptatem cum honestate Dinomachus et Callipho copulavit, indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus[*](dodorus K1 ) adiunxit. haec[*](hae GRVrec H) sunt sententiae, quae stabilitatis aliquid habeant;[*](hae sunt...8 habeant) nam Aristonis[*](arrystonis G) Pyrrhonis Erilli[*](pyrroni ferilli GRV1 (s ex f V1) pyrroniserilli K ( add. c)) non nullorumque aliorum evanuerunt. hi quid possint optinere, videamus omissis[*](omisis KH) Stoicis, quorum satis videor defendisse sententiam.
Et Peripateticorum[*](peripateti quorum K) quidem explicata causa est[*](omisis...12 est H) praeter Theophrastum et si qui illum secuti imbecillius[*](imbecilius X) horrent dolorem et reformidant; reliquis quidem licet facere id quod fere faciunt, ut gravitatem dignitatemque virtutis exaggerent. quam cum ad caelum extulerunt,[*](extulerunt Mdv. extulerint (def.Blase,Arch.f.l.L.10,337)) quod facere eloquentes homines copiose solent, reliqua[*](reliqui K) ex conlatione facile est conterere atque contemnere. nec enim licet is, qui laudem cum dolore petendam esse dicant, negare eos esse beatos, qui illam adepti sunt.[*](dicunt...21 adepti sint Ba.sed cf.Mue. ) quamquam[*](quamquam ex quantum Kc ) enim sint in quibusdam malis, tamen hoc nomen beati longe et[*](et om. V) late patet.
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio[*](aratio s ratio X) dicitur, non si altera semper omni[*](omni (priore loco) cod. Ursini omnis) damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat[*](exstatsin r.V1 extat KG) in utraque felicitas,[*](felicitatis K1 ) sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
sequetur
nam quae tibi Epicuri[*](quae...Epicuri s quod...Epicurus X (epyc.G 8.13 ut saepe)) videtur, eadem erit Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. quis enim parum est contra mortem[*](morem V1 ) aut dolorem paratus?
Ordiamur[*](ordinamur X (corr.Vrec)) ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. quid? is tibi mortemne videtur aut[*](aut s (Vind.)an X) dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat[*](Epic.fr.122) maxumisque doloribus adfectus[*](affectus KR) eos ipsos inventorum suorum memoria et recordatione confutat?[*](confutat?signum interrogandi vulgo non hic sed post timere (v.19) ponunt. ) nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire[*](effuttire GKR effutire V (Kc in mg.) Non. ) videatur.[*](nec...videatur Non.103,21 ) de morte enim ita[*](ita s ista X (cf. 441, 19) Epic. sent. sel.2 ) sentit, ut dissoluto animante