Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Stoicorum quidem facilis conclusio est; qui cum finem bonorum esse[*](esse om. H) senserint congruere[*](congruę G1 ) naturae cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis[*](sapientis Lb. sapiente) situm non officio solum, verum etiam[*](etiam om. H) potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata[*](ita ista V1 ) sit. ita fit semper vita beata sapientis.

Habes, quae fortissime de beata vita dici putem et, quo modo nunc est, nisi quid tu melius attuleris, etiam verissime.

Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit,[*](sit est Ha. ) quoniam te nulla vincula impediunt ullius[*](ullius V3BCorr s illius X) certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet,—quod paulo ante[*](paulo ante 438,22 ) Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere

p.442
dicere[*](dicerent G (corr. 1) RV (corr. rec)) auderent[*](audirent K) sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere. multa[*](multi K1 ) enim a te contra istam sententiam dicta sunt et Stoicorum ratione conclusa.

Utamur igitur libertate, qua nobis solis in philosophia licet uti, quorum oratio nihil ipsa iudicat, sed habetur in omnis partis, ut ab aliis possit ipsa per sese nullius auctoritate adiuncta iudicari.[*](utamur...8 iudicari) Et quoniam videris hoc velle, ut, quaecumque dissentientium philosophorum sententia sit de finibus, tamen virtus[*](virtutis G) satis habeat ad vitam beatam praesidii, quod quidem Carneadem[*](carneadem -m in r. V2 ) disputare solitum accepimus; sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;[*](exasserat GRV) nos illud quidem[*](quidem illud We.(sed opponitur v.18: unam eqs.)) cum pace agemus—si enim Stoici finis bonorum recte posiverunt,[*](possiverunt X (si exp.Vrec) posuerunt H) confecta res est: necesse[*](necesse scr.in rV2 ) est semper[*](est et est semper om. V1 (alt. est add. Vrec semper V2)) bea-

tum esse sapientem—, sed quaeramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae vitae possit omnium sententiis et disciplinis convenire.

Sunt autem haec de finibus, ut opinor, retentae defensaeque[*](defensaque K1 ) sententiae: primum simplices quattuor, nihil bonum nisi honestum, ut Stoici, nihil bonum nisi voluptatem, ut Epicurus,[*](epicurei H1 ) nihil bonum nisi vacuitatem doloris,[*](add. Bentl.cf.fin.2.16 al.) ut Hieronymus,[*](hieronimus hic, 444, 8.14; 457, 20 GV itemtque R, nisi quod 444, 14 hieronymus habet,444,8 ipse restituit. iheronimus hic K1 in r., hyeronimus rell. loc. (ut p.457,20F)) nihil bonum nisi naturae primis bonis[*](bonis cf. prima naturae commoda ac 2, 138 fin. 5, 58 )

p.443
aut omnibus aut maxumis frui, ut[*](frui aut V) Carneades contra Stoicos disserebat.