mulieres vero in India, cum est cuius[*](cuiuis V3 communis Geel (sed tum plures...nuptae post mortuus legeretur; cf.etiam Se., Jb.d.ph.V.26 p.301)) earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit—
p.440
plures enim singulis solent esse nuptae—; quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una
[*](unam V1 ) cum viro in rogum imponitur,
[*](ponitur G1 ) illa
[*](ilia cf.Quint.inst.1,3,2 ) victa
[*](quae Se. non male,cf.Claud.de nupt.Hon.64 (superatae cum...maerore in vita remanent Val.M.)) maesta discedit. numquam naturam mos vinceret;
[*](vinceret vincit H) est enim ea semper invicta; sed nos umbris deliciis
[*](delitiis X (deliciis V, sed ci in r scr.,alt. i ss. V2)) otio languore
[*](langore G) desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum
[*](delinitum V1H ) mollivimus.
[*](mollium KR1 (corr. 1 aut c)H) Aegyptiorum morem quis ignorat?
[*](ignoret K) quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam
[*](carnifici. nam X) prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem
[*](felem GV cf.nat.deor.1, 82 ) aut canem aut corcodillum
[*](corcodillum GRV corcodrillum KH cf.Th.l.l. ) violent,
[*](volent V1 ) quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
de hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque patiuntur? non pro suo[*](sua G1 ) partu ita propugnant, ut[*](ut K) vulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? omitto, quae[*](omittoque p.G1V1 ) perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. plena[*](plana GRV1 (corr. 3)) vita exemplorum[*](exemplum G1 ) est.