Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
An[*](Epic.fr.604) tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an Epicuro, qui[*](qui G1 quia G2KRV cf.438,19 ) tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit,[*](licebitalt. i in r. V) quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:
quam pro nihilo puto!cum praesertim omne malum dolore definiat[*](defirmat (vel defirniat) V1 ) bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum[*](tollerandum X (tollendum G1)) dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis,[*](praecepta fortitudinis del.Sey.sed Cic.l.2,34—41 exercitationem consuetudinemque,postea (cf. maxime 51. 53) praecepta fortitudinis animo proposita (p.313,15sqq.) valere ad tolerandum dolorem exponit (cf.p.285.6 295, 24sqq.fin.2,94.95; 4, 31). cf.etiam Plasberg, Festschrift f. Vahlen p.234 (obloq. Se.,Jb.d.ph.V.29 p.97) ) duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium,[*](voluptatum Bai.cf.Neue 1, 410 ) ut si quis aestuans, cum vim caloris non[*](non postea add. R1 ) facile patiatur,[*](patiatur putatur V1 ) recordari velit sese[*](sese s esse X (se V3)) aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse. non enim video, quo modo sedare possint
mala praesentia praeteritae voluptates—sed cum is[*](is his G1KV1 ) dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si[*](si add. G2 ) sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?[*](existumant -a- e corr. R1 ) Me quidem auctore[*](auctore ex auctoritate Rc ) etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire[*](balbuttire GR Non. balbutire V1 balbutire K) aliquando desinant[*](me...24 desinant Non. 80, 13 ) aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.[*](decen suram X (corr.V3))