Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Sequitur tertia, quae per omnis partis sapientiae manat et funditur, quae

p.437
rem definit,[*](definivit X (dif. K) corr. s V3 ) genera dispertit, sequentia adiungit, perfecta concludit, vera et falsa diiudicat, disserendi ratio et scientia. ex qua cum summa utilitas existit[*](extitit K (in 18 corrKc)) ad res ponderandas, tum maxume[*](maxime GKH) ingenua delectatio et digna sapientia. Sed haec otii.[*](sed haec otii om. H) transeat idem iste sapiens ad rem publicam tuendam. quid eo possit esse praestantius, cum †contineri[*](contineri del.Lb. cum temperantia suas adpetitiones contineat (vel queat continere), prudentia fere desiderat Po.cl.p.371, 22 off.3,96.116; 2,77.rep.6,1 (rei publicae rector...sapiens sit et iustus et temperans eqs.)) prudentia utilitatem civium cernat, iustitia[*](sequitur...437, 8 iustitia H) nihil in suam domum inde derivet,[*](derivet -iv- scr. G2 ) reliquis utatur tot tam variisque virtutibus? adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e[*](e et V1 (ex Vrec)) cotidiano cultu atque victu.[*](victu sV3 victurus GRV1 victus K cf.Th.l.l.IV,1333 ) Quid haec tandem vita desiderat, quo[*](quo quod GK) sit beatior? cui refertae tot[*](cui rei refertae etot G) [*](cui rei referta etot R) [*](cui rei referta et tot V) [*](cui rei refertae et tot K corr. Man. ) tantisque gaudiis Fortuna ipsa cedat necesse est. quodsi gaudere talibus bonis animi, id est virtutibus, beatum est omnesque sapientes is gaudiis perfruuntur, omnis eos beatos esse confiteri necesse est.

Etiamne[*](etiamne -ne eras.in R) in cruciatu atque tormentis?

An[*](Epic.fr.604) tu me in viola putabas aut in rosa dicere? an Epicuro, qui[*](qui G1 quia G2KRV cf.438,19 ) tantum modo induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit,[*](licebitalt. i in r. V) quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit exclamare:

quam pro nihilo puto!
cum praesertim omne malum dolore definiat[*](defirmat (vel defirniat) V1 ) bonum voluptate, haec nostra honesta turpia inrideat
p.438
dicatque nos in vocibus[*](Epic.fr.511) occupatos inanis sonos fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et malum in potestate fortunae, tum dicere se[*](se add. G2 ) beatum in summo cruciatu atque tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam solum?

nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum[*](tollerandum X (tollendum G1)) dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis,[*](praecepta fortitudinis del.Sey.sed Cic.l.2,34—41 exercitationem consuetudinemque,postea (cf. maxime 51. 53) praecepta fortitudinis animo proposita (p.313,15sqq.) valere ad tolerandum dolorem exponit (cf.p.285.6 295, 24sqq.fin.2,94.95; 4, 31). cf.etiam Plasberg, Festschrift f. Vahlen p.234 (obloq. Se.,Jb.d.ph.V.29 p.97) ) duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium,[*](voluptatum Bai.cf.Neue 1, 410 ) ut si quis aestuans, cum vim caloris non[*](non postea add. R1 ) facile patiatur,[*](patiatur putatur V1 ) recordari velit sese[*](sese s esse X (se V3)) aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse. non enim video, quo modo sedare possint

mala praesentia praeteritae voluptates—sed cum is[*](is his G1KV1 ) dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si[*](si add. G2 ) sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?[*](existumant -a- e corr. R1 ) Me quidem auctore[*](auctore ex auctoritate Rc ) etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire[*](balbuttire GR Non. balbutire V1 balbutire K) aliquando desinant[*](me...24 desinant Non. 80, 13 ) aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.[*](decen suram X (corr.V3))