Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est[*](in homine...14 necesse est add. G2 in mg. ) illud, quod quaeris, optumum. quid est autem[*](autem enim H) in homine sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra[*](pulcra K) honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem[*](idẽ V) illud[*](illud om s H) paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex[*](ex om. V) honestate.[*](etenim...23 honestate H)

Sed ne verbis solum attingamus ea quae[*](eaque v. KRV1 ) volumus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant. sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis[*](optumus V ) artibus, isque animo parumper et cogitatione[*](cognitione K) fingatur. primum ingenio eximio sit necesse est; tardis

p.435
enim mentibus virtus non facile comitatur; deinde[*](deinde denique K) ad investigandam[*](vestigandam K) veritatem studio incitato. ex quo triplex ille animi fetus[*](fetus KR (ę) factus GV) existet, unus[*](I II III ad-scribunt G1V1 ) in cognitione rerum positus et in explicatione naturae, alter[*](aliter K) in discriptione expetendarum fugiendarumque rerum[*](fugiendarumque vererumne vivendi GKV (ve exp. et be supra ne scr.V3) R1 ut v. (fugiendarumquererum. post vivendi quod in ras. certo dispicitur alia manus adscripscrat ue) H1 (fugiendar verer nevivendi.Verba cū ratio ss.non H1 sed alia manus eiusdem aetatis sec. Stroux) et in ratio ne We.bene quod fin. 5,15 certa de causa deest add. Po. cl. ac.1, 19 fin. 5, 11. 16 ) et in ratione bene vivendi, tertius in iudicando,[*](in ante iud. om. K) [*](iudicando nequid KRH) quid cuique rei sit consequens quid repugnans, in quo inest omnis[*](inest omnis est H) cum subtilitas disserendi, tum veritas iudicandi.

quo tandem igitur gaudio adfici necesse est[*](est V esset GKCRH est et K1 ) sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit [*](ut,quod del.Bentl.,pendet a verbis cum — curis (= so dab). Ciceronem pergere voluisse ut, cum... perspexerit,... ipse se adgnoscat coniunctumque cum divina mente se sentiat, ex quo insatiabili gaudio compleatur cum similitudo verborum v. 9—10 et 436,5—9 tum locus gemellus leg. 1,61 declarant. ) sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant—horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quaererent; inde est[*](est enim G1 ) indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi[*](inanimi animi H) vel animantis[*](animantis inanimantis K) vel muti vel loquentis[*](loquentes GR1V1 )

p.436
origo, quae vita, qui interitus[*](quae int. GR1V1 ) quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua[*](sustineantur, qua Dav sustineant. In qua X (sustineantur vel sustineat s)) omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant,[*](expectant ) qui est idem infimus in rutundo.[*](rotundo KVc?H)