Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
ego autem cum omnia conlustrarem oculis—est enim ad[*](ad a GRV1 (corr.V3)) portas Agragantinas[*](ego ducem cum...16 portas gaianas Non.335,24 ) [*](agragantinas Came rarius agragianas X gaianas (gafanas L 1) Non. agragentinas Sey.(cf. Th.l.l.l.1428)) magna frequentia sepulcrorum—, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. atque ego statim Syracusanis— erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. inmissi cum[*](inmissi cum s V3 inmusicum X (inmuscum K)) falcibus multi[*](multi famuli Lattmann milites olim Sey. ) purgarunt et aperuerunt locum.
quo cum patefactus[*](patefactum X) esset aditus, ad adversam[*](addit' adadv. G) basim[*](bassim X (corr.G1)) accessimus.[*](accessimus R sed -ss- e corr. (fuit fort. accedimus) accesimus V) apparebat epigramma[*](epygramma KRV) exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum[*](dimidiatis X (di prius in r. R1) corr. Bentl. (dimidiatus de versiculis vel de epigrammate dici poterat, de partibus non poterat cf. Gell. 3, 14)) fere. ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis
Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est[*](in homine...14 necesse est add. G2 in mg. ) illud, quod quaeris, optumum. quid est autem[*](autem enim H) in homine sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra[*](pulcra K) honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem[*](idẽ V) illud[*](illud om s H) paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex[*](ex om. V) honestate.[*](etenim...23 honestate H)
Sed ne verbis solum attingamus ea quae[*](eaque v. KRV1 ) volumus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant. sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis[*](optumus V ) artibus, isque animo parumper et cogitatione[*](cognitione K) fingatur. primum ingenio eximio sit necesse est; tardis