Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Duodequadraginta[*](Totum cap. 20 libere excerpsit Val. Max. 9, 13 ext. 4) annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius,[*](dionisius KV dyonisius GR) cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium,[*](et industrium om. R1 ) eundem tamen maleficum natura[*](in rebus gerundis... 29 maleficum natura Non. 241,8 ) et
qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus—etsi id quidem alius alio modo tradidit—abundaretque et[*](B s ei X) aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae[*](graciae ) [*](gratiae V1 ) quosdam adulescentis amore[*](more amore G1 ) coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos[*](quos s V3 quod X) ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat,[*](traxerat G1 ) et quibusdam convenis[*](convenis et Bs convenisset X) et feris barbaris corporis custodiam committebat. ita propter iniustam dominatus cupiditatem[*](dominatus domi cup. G1 ) in carcerem quodam modo ipse se incluserat. quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. ita[*](ista K1 ) sordido ancillarique[*](sordidoque ancillari X corr. V3B1 (cf. simile mendum in G 415,5) sordido atque ancillari alii s ) artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris.[*](regiae ...17 patris Prisc.GL.2, 371, 11 ) et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus[*](cadentibus Non. ) iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.[*](instituitque...20 adurerent Non. 122, 30 )
cumque duas uxores haberet,[*](haberet uxores V1 ) Aristomachen[*](aristomachem X (aristhom.G)) civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas[*](notu V1 notua deas K1 (corr. c)) ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. et cum fossam latam cubiculari[*](fossa lata cubicularis X corr. s ) lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum,[*](ipsum ipse Scheibe(cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertum interiore claustro ipse diligenter obserasset Val. Max.)) cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. idemque cum in communibus
atque is cum pila ludere vellet —studiose enim id factitabat—tunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset:
huic quidem[*](quidam V1 ) certe vitam tuam committisadrisissetque[*](adrisisetque KR adrisissetque V1 ) adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset. atque eo facto[*](factu V1 ) sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum.
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. nam cum[*](cum add. G2 ) quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone[*](sermonem K) copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse,
visne igiturinquit,[*](inquid G1V inquit add. R1 )
o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam[*](eam Ern. eadem (de tota vita agitur cf. p.433, 4)) degustare et fortunam experiri meam?cum se ille cupere dixisset, conlocari[*](coll. KR) iussit hominem in aureo lecto strato[*](stato K1 ) pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque[*](que om. G1 ) nutum illius intuentis diligenter ministrare.
aderant unguenta[*](ungenta V) coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis[*](conquisitissimis -nquisiti— Vc in r. ) epulis[*](aepulis GRV) extruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina[*](lacunariaetaequina G1 ) [*](equi Non. ) aptum demitti[*](dimitti KR Non. )
Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis[*](pythagoris V) duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis[*](vademortis X corr. G2V3 ) accepisset, alter,[*](alter ut s alterum X) ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam[*](oram V) mortis destinatam,
utinam egoinquit
tertius vobis amicus adscriberer!quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto[*](docto dato V) a puero et artibus ingenuis[*](ingeniis K) erudito, musicorum[*](misicorum X (musicum B)) vero perstudioso;[*](perstudiosum (propter poetam) W corr.Dav. (qui etiam poetae...tragico...bono)) poëtam etiam tragicum[*](post tragicum add. accepimus (ex 429,27)s non male )—quam bonum, nihil ad rem; in hoc[*](cf. Att.14, 20, 3 Atil. fr.1) enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum[*](pulcrum G) est; adhuc neminem cognovi poëtam (et[*](et om. K1 ) mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea[*](mea ea K)—sed ut ad Dionysium[*](dyonis.X (in 6 ex dion. K1)) redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vivebat
Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae[*](architae ) vitam[*](vitae vitam X (vitae del. s V3)) comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: