Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
At enim eadem Stoici[*](Stoici eadem Hs )
praecipuavel
productadicunt, quae
bonaisti. dicunt illi quidem, sed is vitam[*](vita G) beatam compleri negant; hi autem sine is[*](sine is si his X) esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.[*](cf.Clem. protr. 123 (cum Stählinii adn.), Plato Rep. 400 d ) sic enim princeps[*](princeps eqs. cf. Anon.ap.Mai Scr. vet. nov. coll. 2,608 ) ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse[*](ipse om. H) esset, talem eius esse orationem; orationi[*](rationem. Rationis X sed cf.Sen. epist. 114,1 Quint. inst. 11, 1, 30 al. ) autem facta similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono
Etenim, pro deorum atque hominum fidem parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis[*](delectacionis K dilectationis GR dilectationibus V) et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate futtili,[*](futili Bentl. (cf. 379, 18) ulla W et Non. 457, 4: Alacritatem in malis habendam Cicero Tusculanarum lib.V ostendit: vir igitur... sine alacritate ulla, lubidine non vexatus) sine libidine nonne beatus? at[*](at V aut GKR) semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam[*](St. fr. 3,59) vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam[*](nequicquam GV) sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur.
Atque[*](sqq. cf. fin. 3,28 ) hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. et est in aliqua vita praedicabile aliquid[*](-praedicabile aliquidaut et gloriandum ac prae se ferendum (omissis reliquis) G (exp. et ss. 2)) et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas:[*](Preger l g. m. p. 127) [*](adtonsi K (t ex c Kc))
ut Africanus:
- Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,
quod si est,[*](add. Lb.) beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum[*](praeferendum V (cf. ad 426, 20)) sit. quibus positis intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim[*](enim add.G2 ) honestum, certe fatebuntur esse melius. ita erit beata vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius?[*](dicimus itaque sapientem...9 pacem et 14 beata... 427,7 perversius H) Quid? cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad[*](invitusad V) miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim in virtute[*](virtute B1 virtutem X virtutum s ) esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria sunt consequentia.
Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi[*](bonorum animi Lallem. e cod.(?) cf. Va. Opp. 2,353 ) [*](boni X (quod fortasse ita defendas ut per collectionem dictum sit cf. 423,3)del.Or. ) lancem putet, ut[*](ut in K1 ) terram et maria deprimat. quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum[*](gravissimum V) philosophorum, exaggerantem tantopere[*](tanto opere V) virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere?
quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere[*](praefer. (sine se) ter H) necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio[*](exspect. R)); in quem autem metus, in eundem[*](eundem eum Non. ) formido timiditas pavor ignavia;[*](in quem...24 ignavia Non.444,15 ) ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere:
hic autem[*](autem del.V3 ) vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed
Atque si in virtute satis est praesidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est[*](prius est om. H) enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate.
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat,[*](consecuta GRV1 putet V1 ) sic sapientia semper eo contenta[*](contenda K1 conta G contempta H) est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.[*](at nos autem...14 penitet H)
Similemne[*](similene X similemen s ) putas C. Laelii unum consulatum[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) fuisse,[*](fuisse s Vrec fuisset X) et eum quidem cum repulsa (si,[*](si sic Vrec ) cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo[*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) [*](del.Mue. a vano populo s a populo (sine bono) Mdv ) repulsam fert[*](post fert iterat suffragiis praeteritur X))—sed tamen utrum malles te,[*](maeste G ( ss. 2)) si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater?
non dubito, tu quid responsurus sis; itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus[*](consolat.GR (in 24 corr. c) V) uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octavii[*](GN.X) praecidi caput[*](praeciditapud K) iussit,[*](iussit,iussit Sey. ) [*](lussit G hic et saepius ) P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum
quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio—nam hunc illi[*](huic X (unde ilium pro illi V3) hunc s ) duco simillimum—, an cum[*](an cum annum G1 ) civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
moriatur? in quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit,[*](paruit V) quam is, qui tam scelerate imperavit. nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi[*](ipsa K) adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius,[*](quod quam M. V1 ) talis viri interitu sex[*](interitus ex X) suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis.
Duodequadraginta[*](Totum cap. 20 libere excerpsit Val. Max. 9, 13 ext. 4) annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius,[*](dionisius KV dyonisius GR) cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium,[*](et industrium om. R1 ) eundem tamen maleficum natura[*](in rebus gerundis... 29 maleficum natura Non. 241,8 ) et