Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
acute autem[*](autem add. G2 ) disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. quos[*](quos V2 quod X) dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus. videamus, qui[*](qui ex quid Vc ) dicendi sint beati.
equidem eos existimo, qui[*](eos We.hos quid G1 ) sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. hanc assequi virtus, si[*](si sic V) quicquam praeter ipsam[*](ipsa GRV1 (˜ add. rec)) boni est,[*](est esse K1 ) non potest. aderit enim malorum, si mala illa ducimus,[*](dicimus K1 ) turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo,[*](valitudo X) debilitas, caecitas, interitus[*](interius G1 ) patriae, exilium, servitus denique.
non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus[*](commonibus GV) magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. quos[*](quos s quod X cf. 417,16 ) si titulus hic delectat[*](dilectat X) insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum[*](inducantanimum G (eras. ĩ vel i) supra animum add. Vc ) illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria[*](contria G1R1 V sint X sed cf. capiuntur) sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis.