Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

acute autem[*](autem add. G2 ) disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. quos[*](quos V2 quod X) dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus. videamus, qui[*](qui ex quid Vc ) dicendi sint beati.

equidem eos existimo, qui[*](eos We.hos quid G1 ) sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. hanc assequi virtus, si[*](si sic V) quicquam praeter ipsam[*](ipsa GRV1 (˜ add. rec)) boni est,[*](est esse K1 ) non potest. aderit enim malorum, si mala illa ducimus,[*](dicimus K1 ) turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo,[*](valitudo X) debilitas, caecitas, interitus[*](interius G1 ) patriae, exilium, servitus denique.

p.418
in his tot et tantis—atque etiam plura possunt accidere—potest esse sapiens; nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere. at si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum vel in omnibus is[*](his X sed cf.ea 3) uno tempore esse possit?