Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni[*](magi G1KR) aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque[*](Val. Max. 9, 1 ext. 3) fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium[*](non avium GRV1 ) multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui[*](quiex cui R1?) invenisset novam voluptatem[*](voluntatem GKV1 (corr. 1 aut c))—qua[*](quia K) ipsa non fuit[*](fuit fuisset Bentl. ) contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio

p.414
elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset,[*](adtulisset GV1 (att. V2) atullisset K) quo hoc firmius[*](firmus G1K) crederemus.

Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. ego enim adsentior[*](assentior KR) eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore Aristo[*](aristone X (aristhone 9 G) sed cf. fin. 5, 8 Brut. 332 Att. 5, 10, 5 ) et Antiocho non sentit hoc; putat enim,[*](si post etiam om. G1 ) etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.[*](pose virtutem add. Vc: tamen ad beate vivendum satis pose (S add. rec) virtutem (quae sane propter homoioteleuton facile excidere poterant; cf. etiam 413, 5))

Quid igitur?

contra Brutumne me[*](brutum nec me X corr. V1 aut c ) dicturum putas?

Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum.

Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo[*](aristone X (aristhone 9 G) sed cf. fin. 5, 8 Brut. 332 Att. 5, 10, 5 ) nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer,[*](diversarer V) dissensio fuit. mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;[*](in mali esset V1 ) in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. dicebantur haec, quae scripsit[*](scriptasit V (corr. 1 aut c) scriptasit GRK (ex scripsit?) scripta sunt s ) etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse[*](posse add. R1 ) neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte[*](patre G1 ) plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset,[*](abisset K1 abesse V1 ) ut vires, ut valetudinem,[*](valetitudinem K) ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet,[*](claudicaret ex clauderet V1 auat c ) tamen ex multo maiore parte optinere[*](obt. K) nomen suum.

haec

p.415
nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur.[*](videntur Bs videtur X) nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatior—si est enim quod[*](quod (priore loco)] qui K) desit, ne beatus quidem est—, et quod ex maiore parte unam quamque rem[*](rem s partem X) appellari[*](appellarique G1 (corr. 2)) spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria genera[*](ista tria G (exp. 2)) malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa[*](adversa V) sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?