potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia—adde[*](adde V atde GKR) eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?[*](qui ... 25 esse non miser? Non. 292, 36 ) quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,[*](quo fluentius voluntates ... hauriret Non. ) eo gravius ardentiusque
p.412
sitientem,
[*](cum ... 412, 1 sitientem Non. 319, 17 ) nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus
[*](elevatus KR) ille levitate inanique laetitia exultans et temere
[*](temere RxV2 timere X) gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? ergo ut hi
[*](ut mihi K1 ) miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes
[*](exultantes G1 ) languidis liquefaciunt voluptatibus. ut maris
[*](matris K1 ) igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique
[*](quae cuique X (cf. Mue.) quaecumque s ) accidere possunt, tolerabilia
[*](toller. G) ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur
[*](ecfer. haec feratur K) animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?
et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?[*](beatus R1 )
Atqui alterum dici non[*](non add. G1 ) potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur,[*](agantur KV1 ) [*](agant Non. ) nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur,[*](qui nihil metuant ... 18 nulla inpotentia ecferantur Non. 129, 7 ) [*](ecferantur V2 s Non. ecferant X (hęc ferant Kc)) beati sint, itaque id tibi concedo; alterum autem iam integrum non est. superioribus enim disputationibus effectum est vacare[*](vacare V2 s vacari X) omni animi perturbatione[*](perturbatione V) sapientem.
Nimirum igitur confecta res est;
videtur enim ad exitum venisse quaestio.
Propemodum id quidem.
Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato,
p.413
illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset
[*](essent V1 ) quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret? cui satis esset respondere se ante docuisse
[*](se ... docuisse s sed ... docuisset X si... docuisset Vc s non recte ) nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam,
[*](contemptam, -a KR) et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita
[*](vita V2 s om. X) virtute contenta
[*](contemptam, -a KR) sit, nisi honestum quod
[*](quod o e corr. Kc ) sit, nihil aliud sit bonum.