Tusculanae Disputationes

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.

Facile patior te isto[*](ito G1 ) modo agere,[*](agere Vc s egere GRV1 aegere K) etsi iniquum est praescribere[*](pscribere V) mihi te, quem ad modum a me disputari velis. sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.

Actum vero, et aliquantum quidem.

Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta[*](deducta Non. ) quaestio[*](questio GKV) est.[*](profligata... 10 est Non. 160, 28 )

Quo tandem modo?

Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu[*](impetu V1 ) inconsiderato elatae[*](aelatae G (exp. 2) aelate KRV) rationem omnem[*](omnem add. G2 ) repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt. quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser? quid, si idem, quod[*](quod si K) plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam[*](infamia X (om. G1 add. 2) corr. Vc ) timet, si[*](si ex sed R1 ) debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis[*](non modo sing. V 2 Non. ) hominibus, sed potentibus[*](potentissimis Non. contingit G1 Non. B A D A ) populis saepe contigit,[*](quod... 20 contigit Non. 268, 10 ) servitutem?

potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia—adde[*](adde V atde GKR) eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?[*](qui ... 25 esse non miser? Non. 292, 36 ) quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,[*](quo fluentius voluntates ... hauriret Non. ) eo gravius ardentiusque

p.412
sitientem,[*](cum ... 412, 1 sitientem Non. 319, 17 ) nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus[*](elevatus KR) ille levitate inanique laetitia exultans et temere[*](temere RxV2 timere X) gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? ergo ut hi[*](ut mihi K1 ) miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes[*](exultantes G1 ) languidis liquefaciunt voluptatibus. ut maris[*](matris K1 ) igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique[*](quae cuique X (cf. Mue.) quaecumque s ) accidere possunt, tolerabilia[*](toller. G) ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur[*](ecfer. haec feratur K) animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?

et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?[*](beatus R1 )

Atqui alterum dici non[*](non add. G1 ) potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur,[*](agantur KV1 ) [*](agant Non. ) nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur,[*](qui nihil metuant ... 18 nulla inpotentia ecferantur Non. 129, 7 ) [*](ecferantur V2 s Non. ecferant X (hęc ferant Kc)) beati sint, itaque id tibi concedo; alterum autem iam integrum non est. superioribus enim disputationibus effectum est vacare[*](vacare V2 s vacari X) omni animi perturbatione[*](perturbatione V) sapientem.

Nimirum igitur confecta res est;

videtur enim ad exitum venisse quaestio.

Propemodum id quidem.

Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato,

p.413
illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset[*](essent V1 ) quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret? cui satis esset respondere se ante docuisse[*](se ... docuisse s sed ... docuisset X si... docuisset Vc s non recte ) nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam,[*](contemptam, -a KR) et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita[*](vita V2 s om. X) virtute contenta[*](contemptam, -a KR) sit, nisi honestum quod[*](quod o e corr. Kc ) sit, nihil aliud sit bonum.

sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus[*](nihilhominus GR) [*](nihil ominus K) hoc agunt separatim. propriis enim et suis argumentis et admonitionibus[*](amon. G ammon. V) tractanda quaeque res est, tanta praesertim. cave enim putes ullam in[*](in a Vc (sed cf. 404, 10)) philosophia vocem emissam clariorem ullumve[*](ullumve ex ullave G2 ) esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus.

sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni[*](magi G1KR) aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque[*](Val. Max. 9, 1 ext. 3) fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium[*](non avium GRV1 ) multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui[*](quiex cui R1?) invenisset novam voluptatem[*](voluntatem GKV1 (corr. 1 aut c))—qua[*](quia K) ipsa non fuit[*](fuit fuisset Bentl. ) contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio

p.414
elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset,[*](adtulisset GV1 (att. V2) atullisset K) quo hoc firmius[*](firmus G1K) crederemus.

Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. ego enim adsentior[*](assentior KR) eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore Aristo[*](aristone X (aristhone 9 G) sed cf. fin. 5, 8 Brut. 332 Att. 5, 10, 5 ) et Antiocho non sentit hoc; putat enim,[*](si post etiam om. G1 ) etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.[*](pose virtutem add. Vc: tamen ad beate vivendum satis pose (S add. rec) virtutem (quae sane propter homoioteleuton facile excidere poterant; cf. etiam 413, 5))

Quid igitur?