Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.
At[*](ad V1 ) hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.
Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc,[*](hoc s de hoc X) quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.
Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
Prorsus nego.
Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidi[*](praesidii KV2 ) in virtute?
Certe satis.
Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum
Quidni possim?[*](possum K) nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter[*](laudabiliter V (ss. 2)) et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc[*](num K) dicam
bene.dico enim constanter graviter sapienter fortiter.
haec etiam in eculeum coiciuntur,[*](coitiuntur GKR aspir. V) quo vita non adspirat beata.
Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium[*](hostium GK) limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec[*](prius nec add. G2 ) supplicium nec dolorem?
Tu, si quid es facturus,[*](facturas G1 ) nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum[*](istoicorum V) ista magis gustata quam potata delectant. velut iste chorus[*](corus X (corr. V1?)) virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura[*](perrecturas G1 ) nec eas beata vita a se desertas passura videatur;