Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi[*](domii V (fuit domui ut v.)) vixit. is vero, quod credibile vix esset,[*](esset est et H est Ba. ) cum in philosophia multo etiam magis assidue[*](assidue KRH ads. GV) quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.[*](Diodotus ... 26 scriberent H) Asclepiadem[*](asclepiaden K) ferunt, non ignobilem Eretricum[*](ignobilem eretricum R1 eretricum exp. et ceterorum suprascr. al. m. (R2) ignobile meretricum GKV (metricum Vb)) philosophum,[*](philosophum s philosophorum X) cum
Democritus[*](Dem. A 22) luminibus amissis alba scilicet discernere et atra non poterat, at vero bona mala, aequa[*](aqua V1 ) iniqua, honesta turpia, utilia inutilia, magna parva poterat, et sine[*](si X si H1 sine sR2Vb ) varietate colorum licebat vivere beate, sine notione rerum non licebat. atque hic vir impediri etiam animi aciem aspectu[*](aspectu sVbR2 aspectum X (ex -us G1)) oculorum arbitrabatur, et cum alii[*](alii sR2Vb aliis X) saepe, quod ante pedes esset,[*](esset sVb ) [*](essent X) non viderent, ille[*](-rent ille — 458,9 iudicare habet fr. Bodl. (F)) [*](ille FBVrec et b illa X) in [*](in s om. XF cf. nat. deor. 1,54 ) infinitatem omnem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret. traditum[*](traditum ex -us G1 ) est etiam Homerum caecum fuisse; at eius picturam, non poësin videmus: quae regio, quae ora,[*](hora V) qui locus Graeciae,[*](greciae in mg. add. G2(?) ) quae species formaque pugnae,[*](formae quae pugna XF corr. s ) quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?[*](efficerit KV1 ) quid ergo? aut Homero[*](homerŭ K) delectationem animi ac[*](ac FBs aut X) voluptatem aut[*](aut ante cuiq. add. V2 ) cuiquam docto defuisse umquam arbitramur?[*](arbitramus V)
aut, ni ita se res haberet, Anaxagoras aut hic ipse Democritus agros et patrimonia sua reliquissent,[*](relinquissent GR1H) huic discendi[*](dicendi V) quaerendique divinae[*](divina V1 ) delectationi toto se animo dedissent? itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poëtae, numquam inducunt deplorantem
In surditate vero quidnam est mali? erat surdaster[*](sudaster GRV1 (corr. 1)) M. Crassus,[*](in ...7 Crassus Non. 176, 22 ) [*](erat... Crassus Prisc. GL. 2.114,16 ) sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria. Epicurei[*](Epicurei s (etiam F) del. (vel operarii subst.) Dav. ) nostri Graece fere nesciunt nec Graeci Latine. ergo hi[*](hic V) in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque item[*](item Urb. 323 (s. XV) Man. id X om. Fs ) nos in is[*](is his X eis F) linguis quas non intellegimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus.
at[*](at FH(?)BR e corr. ) vocem citharoedi[*](citaroedi GV citharędi KH (e)) non audiunt.[*](aut X) ne[*](ne nec K) stridorem quidem serrae,[*](serrae Fs fere X) tum cum acuitur, aut grunditum,[*](grunditum X Non. grunnitum FR2Vb ) cum iugulatur, suis[*](aut... 15 suis Non. 114,26 ) nec, cum quiescere volunt, fremitum murmurantis maris; et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, ante quam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes, deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis voluptatem.