Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
etenim[*](etenim est enim V1 ) si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?[*](iam ... 454, 5 adimat H) nam illud Antipatri Cyrenaici est quidem[*](id quidem Sey. (sed cf. exempla ap. Kühner-Stegmann II, 118, 8. absurda sent. in v. 7 nominativus est).) paulo obscenius, sed[*](sed si V) non absurda sententia est; cuius caecitatem cum mulierculae lamentarentur,
quid agitis?inquit,
an vobis nulla[*](ulla KR) videtur voluptas esse nocturna?Appium quidem veterem illum, qui caecus annos multos[*](multos annos KVb ) fuit, et ex magistratibus et ex rebus gestis intellegimus in illo suo casu[*](casu add. Kc ) nec privato nec publico muneri defuisse. C. Drusi[*](G. Drusi s V b ) [*](Gatrusi GRV Gratusi KH) domum compleri a consultoribus solitam accepimus; cum, quorum res esset, sua ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem.[*](Appium ... 15 ducem) pueris nobis Cn. Aufidius[*](GN. autfidius X (G.N. G) Gn. Aufifidius sVb ) praetorius et in senatu sententiam dicebat nec amicis deliberantibus deerat et Graecam scribebat historiam et videbat in litteris.
Diodotus Stoicus caecus multos annos nostrae domi[*](domii V (fuit domui ut v.)) vixit. is vero, quod credibile vix esset,[*](esset est et H est Ba. ) cum in philosophia multo etiam magis assidue[*](assidue KRH ads. GV) quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.[*](Diodotus ... 26 scriberent H) Asclepiadem[*](asclepiaden K) ferunt, non ignobilem Eretricum[*](ignobilem eretricum R1 eretricum exp. et ceterorum suprascr. al. m. (R2) ignobile meretricum GKV (metricum Vb)) philosophum,[*](philosophum s philosophorum X) cum