Tusculanae Disputationes
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Scripta Quae Manserunt Omnia. Pohlenz, M, editor. Leipzig: Teubner, 1918.
intellegendum est igitur nec gloriam popularem ipsam per sese expetendam nec ignobilitatem extimescendam.
veni Athenas[*](Democr. B 116) inquit Democritus
neque me quisquam ibi[*](ibi quisquam H) adgnovit.[*](agnovit GR2H) constantem hominem et gravem,
universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum, ita locuti sint:[*](sint ex sunt G1 )
nemo de nobis unus excellat; sin quis extiterit, alio in loco et apud alios sit.an hoc non ita fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? quid? Aristides—malo enim Graecorum quam nostra proferre—nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum populo contrahunt! quid est enim dulcius otio litterato?[*](litterato ex literato G2? ) is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria cognoscimus.[*](infinitatem ... 24 cognoscimus Non. 122, 21 )
Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia quid relinquitur quod extimescendum sit?[*](contempto . .. 26 sit in mg. G eodem atramento, sed fort. 2 )
exilium, credo, quod in maxumis malis ducitur. id si propter alienam et offensam populi voluntatem malum est,
'at[*](ad V1 ) multantur bonis[*](boni V1 ) exules'. quid tum? parumne multa de toleranda[*](tolleranda GR1V) paupertate dicuntur? iam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum tandem a[*](tansum dem a Dav. damna X (damna a V3)) perpetua peregrinatione differt? in qua aetates suas philosophi nobilissimi consumpserunt,[*](contempserunt K1 ) Xenocrates Crantor Arcesilas[*](archesilas X) Lacydes Aristoteles Theophrastus Zeno Cleanthes Chrysippus Antipater Carneades Clitomachus Philo Antiochus Panaetius Posidonius,[*](carneades philo antiochus possidonius G1R1V1, post carneades add. panetius clitomachus Rc, panetius (paneatius Vc) clitomachus carneades G1Vc carneades panetius clitomachus philo (philoa H) antiochus possidonius KH. verum or- dinem rest. He. ) innumerabiles alii, qui semel egressi numquam domum reverterunt.
at enim[*](enim add. G2(?) ) sine[*](sine si K) ignominia. an potest exilium ignominia [*](add. We.) adficere sapientem? de sapiente enim haec omnis[*](omnis oratio commiseratio H) oratio est, cui iure id[*](id add. G1 ) accidere[*](accidere sVre 3 accipere X) non possit; nam iure exulantem[*](exultantem V) consolari non oportet.